Lacus Chiemensis in duas partes dividitur: in partem septentrionalem, quae maior est, septentrionibus et oriente versus, Weitsee ('Lacus Latus') appellatam, atque in partem meridianam et occidentem, Inselsee ('Lacus Insularum') appellatam. Piscium, plerumque tructarum, salmonum, carpionum, abundare dicitur.
Orapaludum et multa stagna se a septentrione ad occidentem vertentia testimonium perhibent de extensione maiore pristina. Montes meridiani catenam perpulchram gignunt cum cacuminibus Hochgern et Hochfelln, cum alia litora plana atque humilia essent.
Insularum trias
Amoenitatem dant tres insulae inter meridiem et occidentem sitae:
Frauenwörth ('Insula dominarum') sive Frauenchiemsee: cum monasterio anno 766 fundato, quod interim monialibus reddidit rex Ludovicus I; aedes inter Bavariae thesauros ecclesiasticos maxime egregios numerantur; periegesis et piscatus hic florent.
Krautinsel (ad verbum Insula herbarum): minima, loci cepurici ab aedilibus administrati