Lacuna supersalsa est, quae salinitate mare Caspium multo antecellit; nam per fretum tenuissimum, linguam terrae perrumpens, idem nomen habens, aqua maris rapido fluxu in lacunam fugit, ubi exsiccatur. Interdum ut flumen sui generis marinum unicum fretum Kara Boghaz Gol describitur; nonnumquam aequore lacunae humiliore etiam aquae cadentes marinae ibi observabantur. Cum annis sexagesimis et septuagesimis saeculi XX aequor maris Caspii caderet, Kara Boghaz Gol fretum anno 1980 mole opertus est et ad annum 1984 lacuna tota exsiccata est; loca salsa vasta aream eius occupaverunt. Aequor maris Caspii interea elevabatur, et in mole primo foramina facta sunt, anno autem 1992 moles explosa est et ad annum 1995 Kara Boghaz Gol sinus restitutus est.