Kaeso Fabius K.f. Vibulanus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 477 a.C.n.) senator Romanus saeculi 5 a.C.n. fuit.
Familia
Kaeso Fabius filius cuiusdam Kaesonis senatoris e gente Fabia fuit. Frater eius Quintus annis 485 et 482 consul ordinarius fuit, frater Marcus annis 483 et 480.
Cursus honorum
Kaeso annis 484, 481, 479 consul creatus est. Anno 477 Fabii fratres ad Cremeram insidiis Veientorum necati sunt. Nemo nisi Marci filius e gente supererat, qui annis 467, 465 atque 459 consul erat[1].
Notae
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 375