Sodalis Consociationis Gymnicae Comensis fuit atque est palaestrita, luctationibus atque praecipue remigiis usus.
Anno 1903 expulsus a Consociatione propter licentiam, professus est nomen in Societatem Remigum Larii cum alteris comitibus. Multa vicit certamina cum hac societate atque fecit cum athleta Theodoro Mariani validam amicitiam.
Anno 1907 vicit Italicum quoddam certamen et anno 1911 idem Europaeumque, comite Mariani.
Consecutus est magnam victoriam die 4 Iulii1914, in flumine Tamesi, in certamine appellato Calvarum Adamantinarum?, cuius primus ex Italicis particeps fuit. Sinigaglia percepit praemium a Regina Britanniarum.
Bellum mundanum primum
Anno 1915, coorto bello, Sinigaglia nomen dedit in Regium Exercitum Italicum.
Ob magnam staturam atque praestantiam suas assignatus est 2º Turmae "Militum Pyrobolariorum Sardiniae".
Peractis exercitationibus, venit ad turmam suam mense Septembri, est in succenturionis minoris gradum promotus et interfuit duobus impetibus in montes apud Goritiam.
Anno 1916, postquam est turma missa apud Vicetiam ut obsisteret incursui, germanice “Strafexpedition” vocato, exercitus Austro-Hungarici rediit, aestate, in primam frontem Carsicam, ubi est succenturio maior factus.
Hic, mense Iulio, interfuit incursibus ad montem Sancti Michaelis capendum.
Die 9 Augusti, Sinigaglia, ducente comitatu, impetum fecit in cacumen 4 montis Sancti Michaelis, quod, multis amissis viris, est captum.
Dum locum constituit captum, Sinigaglia, ut solebat, se exposuit in conspectu hostium atque est in ventrem multis glandibus sclopeti polybolici percussus.
Postquam vesperi apud valetudinarium Craulii latus est, mortuus est, post meridiem, die 10 Augusti anno 1916.
Propter audacem rem gestam diei prioris, est argenteo militari decore virtutis causa ornatus.
«Cum comitatus deberet, percurrens vallum in prima fronte, transire locum sub coniectu acri sclopeti cuiusdam polybolici hostium, voluit ibi consistere ut posset mirabiliter excitare milites. Ibi mortifero ictu percussus fortiter cecidit.»