Iosephus Muscat
Nativitas:
22 Ianuarii 1974;
PietàPatria:
Melita
Iosephus, vulgo Joseph Muscat (in oppido Pietatis iuxta Valettam natus die 22 Ianuarii 1974) est politicus Melitae et ab anno 2013 primus minister patriae.
Iosephus Muscat alumnus est universitatum Melitensis et Bristoliensis (hic enim gradum doctoris meruit). Diurnarius fuit ab anno fere 1995. Anno 2004 legatus est ad Parlamentum Europaeum, a quo officio anno 2008 recedit quia ductor factionis Laboris Melitensis electus est. Oppositioni apud Parlamentum Melitense inde usque in annum 2013 conduxit. Die 11 Martii 2013, comitiis victor, primus minister factus est, praeside Georgio Abela.
Bibliographia
Nexus externi