Ioannes Valentinus Andreae
Ioannes Valentinus Andreae
Ioannes Valentinus Andreae: imago
Nativitas :
17 Augusti 1586 ;
Herrenberg Obitus :
27 Iunii 1654 ;
Stutgardia Patria :
Duchy of Württemberg
Familia
Genitores : Johannes Andreae ; Proles : Gottlieb Andreae
Memoria
Sepultura : Hospitalhof Stuttgart
Ioannes Valentinus (Theodisce Johann Valentin ) Andreae , 17 Augusti 1586 in Herrenberg natus et 27 Iunii 1654 Stuttgardiae mortuus, erat mathemaricus, theologus et scriptor Latinus.
Vita et opera
Iacobi Andreae nepos fuit. In Universitate Tubingensi educatus est. Operum Andreae Latinorum, quae permulta conscripserat, Turbo drama satyricum et Menippus , dialogorum collectio, praecipue nominandi sunt. Utopiam etiam Christianam composuit (Reipublicae Christianopolitanae descriptio ). Multa et Theodisce scripsit; ut Chymische Hochzeit Christiani Rosencreutz (sed non alia documenta Fraternitatis rosaceae crucis ) ludibrii causa composuisset, ipse dixit; obscura tamen res est.
Ioannes Valentinus Andreae anno 1628
Opera Latina
Collectaneorum mathematicorum... Cellius, Tubingae 1614
Doctrinae Christianae summa. Cellius, Tubingae 1614
Epistola ad illustrem ac reverendam Fraternitatem Rosae Crucis. Bringer, Francofortii 1615
Herculis Christiani luctae . Zetzner, Argentorati 1615
De Christiani Cosmoxeni genitura iudicium . Foillet, Monte Bellicardo 1615
Theca gladii spiritus . Zetzner und Scher, Argentorati 1616
Turbo, sive moleste et frustra per cuncta divagans ingenium. Argentorati 1616
Invitatio Fraternitatis Christi ad sacri amoris candidatos. Zetzner und Scher, Argentorati 1617
Peregrini in patria errores. Zetzner, Argentorati 1618
Invitationis ad Fraternitatem Christi pars 2: Paraenetica . Zetzner, Argentorati 1618
Veri Christianismi solidaeque philosophiae libertas. Zetzner, Argentorati 1618
Menippus, sive dialogorum satyricorum centuria. Argentorati 1617
Turris Babel, sive iudiciorum de Fraternitate Rosaceae Crucis chaos. Zetzner, Argentorati 1619
Reipublicae Christianopolitanae descriptio. Zetzner, Argentorati 1619
Mythologiae Christianae, sive virtutum et vitiorum vitae humanae imaginum libri tres . Zetzner, Argentorati 1619
Memorialia, benevolentium honori, amori et condolentiae data. Zetzner, Argentorati 1619
De curiositatis pernicie syntagma ad singularitatis studiosos. Rößlin, Stuttgardiae 1620
Fama Andreana reflorescens , sive Jacobi Andreae Waiblingensis theol. doctoris... Repp, Argentorati 1630
Opuscula aliquot De restitutione reipubublicae Christianae in Germania. Endtner, Norimbergae 1633
In bene meritos gratitudo . Zetzner, Argentorati 1633
Threni Calvenses quibus urbis Calvae Wirtembergica bustum... Zetzner, Argentorati 1635
Synopsis chronologiae sacrae, Michaelis Maestlini quondam mathematici Tubingensis celeberrimi, cum harmonia vitae Jesu Christi , accurante I.V. Andreae, Stern, Luneburgi 1642
Rei Christianae et literariae subsidia. Brunn, Tubingae 1642
Amicorum singularium clarissimorum funera. Stern, Luneburgi 1643
Augustus principis exemplum [nexus deficit ] . Stern, Luneburgi 1644
Johannis Sauberti theologi umbra . Kautt, Stuttgardiae 1647
Theophilus, sive de Christiana religione sanctius colenda, vita temperantius instituenda, et literatura rationabilius docenda consilium . Kautt, Stuttgardiae 1649
Seleniana Augustalia (epistolae), Kühn, Ulmae 1649
Nexus externi