Ioannes II (rex Portugalliae)
Ioannes II (rex Portugalliae): imago
Nativitas :
3 Martii 1455 ;
Castle of Saint George Obitus :
25 Octobris 1495 ;
Alvor Patria :
Regnum Portugalliae
Familia
Genitores : Afonso V of Portugal ; Isabella of Coimbra Coniunx : Eleanor of Viseu Proles : Jorge de Lencastre, 2nd Duke of Coimbra , Afonso, Prince of Portugal Familia : House of Aviz
Memoria
Sepultura : Batalha Monastery
Insignia heraldica
Ioannes II (rex Portugalliae): insigne
Ioannes II , Lusitane João , agnomine o Príncipe Perfeito "princeps perfectus" (Olisipone natus die 3 Maii 1455 ; Albure (pt) die 25 Octobris 1495 mortuus) fuit rex Portugalliae breviter anno 1477 , iterum ab anno 1481 usque ad mortem.
Filius fuit regis Alphonsi V uxorisque eius Isabellae Conimbrigensis (quae eodem anno mortua erit). Ipse annum sedecimum agens germanae suae Eleonorae Visensi in matrimonium coniunctus est. Patre anno 1481 mortuo ad regnum succedit. Explorationem litorum Africanorum incitavit. Sub regno eius Vascus Gama ad Indiam itinere marino primus Europaeorum pervenit. Rex autem expeditionem Atlanticam reiecit, a Christophoro Columbo propositam, qui nihilominus Oceanum transivit, patronis regibus Catholicis Hispanis , insulasque Caribicas et continentem Americanam repperit.
Fontes de vita et regno Ioannis II
Rui de Pina , Croniqua delrey Dom Joham II (Alberto Martins de Carvalho, ed. Conimbrigae: Atlántida, 1950)
Garcia de Resende , Choronica que tracta da vida ... do Christianissimo Dom João ho Segundo (Olisipone: Simão Lopez, 1596; textus ) (editio 1752 )
Nexus externi