Ioannes Šiškin

Wikidata Ioannes Šiškin
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Šiškin: imago
Ioannes Šiškin: imago
Nativitas: 13 Ianuarii 1831; Alabuga
Obitus: 8 Martii 1898; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Tichvinense

Ioannes Ioannis filius Šiškin (Russice Иван Иванович Шишкин, tr. Ivan Ivanovič Šiškin; 13 Ianuarii[1] 18328 Martii[2] 1898) fuit pictor topiarum Russicus.

Pictura Mane in pineto («Утро в сосновом лесу»), quam Ioannes Šiškin anno 1889 creavit (ursi tamen picti sunt a Constantino Savickij).

In Schola picturae, sculpturae et architecturae Moscuensi (annis 18521856) et in Academia Artium Petropolitana (annis 18561865, quorum annis 18621865 Monaci, Pragae, et Dusseldorpii) studebat. Erat academicus (ab anno 1865), professor (ab anno 1873), atque praefectus officinae topiarum (annis 18941895) Academiae illius. Fuit socius ac unus e conditoribus Societatis exhibitionum artis mobilium (Russice Товарищество передвижных художественных выставок, cuius particies Передвижники, tr. Peredvižniki vocantur).

Fons

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Šiškin spectant.
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • • Grove Art

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!