Intervallum (musica)

Intervallum, in musica, est spatium inter tonos diversos. Aliquot intervalla "consonantia" appellata sunt, quae bene audiuntur; caetera "dissona" appellata quae male audiuntur. Quinque species intervallorum sunt: "maiora", "minora", "perfecta", "minita", atque "aucta".

Species

Intervalla divisa sunt in quinque species:

  • Intervalla maiora sunt intervalla quae duos, quattuor, novem, aut undecim semitonos habet.
  • Intervalla minora sunt intervalla quae unum, tres, octo, aut decem semitonos habet.
  • Intervalla perfecta sunt intervalla quae qusinque aut septem semitonos habet.
  • Intervalla diminuta sunt intervalla quae minora uno semitono de intervallo minore aut perfecto.
  • Intervalla augmentata sunt intervalla quae plura uno semitono ab intervallo maiore aut perfecto.

Ordines intervallorum appellata sunt numeris. Intervalla quae perfecta sunt non maiora aut minora esse possunt; sicut quae maiora minoraque non perfecta. Intervalla maiora minoraque sunt: tonus, ditonum atque conversiones horum. Intervalla perfecta sunt: concentio (unisonus), diapente atque conversiones.

Nomina intervallorum ab ut base

(Nomina intervallorum spectant gradum scalae attentum, idcirco mas sunt)

  • ut ad re molle = secundus minor (semitonus)
  • ut ad re = secundus (tonus)
  • ut ad re acutum = secundus augmentatus (tonus superflua)
  • ut ad mi molle = tertius minor (semiditonus)
  • ut ad mi = tertius maior (ditonus)
  • ut ad fa = diatessaron perfectus
  • ut ad fa acutum = diatessaron augmentatus (tritonus, vulgo "Intervallum Diaboli")
  • ut ad sol molle = diapente diminutus (semidiapente, vulgo "Intervallum Diaboli")
  • ut ad sol = diapente perfectus
  • ut ad sol acutum = diapente augmentatus/superflua
  • ut ad la molle = sextus minor (hexachordum minus)
  • ut ad la = sextus maior (hexachordum maius)
  • ut ad si molle = septimus minor (heptachordum minus)
  • ut ad si = septimus maior (heptachordum maius)
  • ut ad ut' = diapason

Tabula Intervallorum communum

Radix Tertius Maior Tertius Minor Diapente
Ut Mi Mi-molle Sol
Re-molle Fa Fa-molle/Mi La-molle
Re Fa-acutum Fa La
Mi-molle Sol Sol-molle Si-molle
Mi Sol-acutum Sol Si
Fa La La-molle Do'
Fa-acutum La-acutum La Ut'-acutum
Sol Si Si-molle Re'
La-molle Ut' Ut'-molle/Si Mi'-molle
La Ut'-acutum Ut' Mi
Si-molle Re' Re'-molle Fa'
Si Re'-acutum Re' Fa'-acutum

Nexus interni


Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!