Ihlow est commune circuli Aurich in Frisia OrientaliSaxonia Inferiore situm. Ad Ihlow commune vici Bangstede (336 incolae), Barstede (361), Ihlowerfehn (1964, sedes administrationis), Ihlowerhörn (1085), Lübbertsfehn, Hüllenerfehn, Westersander, Ludwigsdorf (933), Ochtelbur (839), Ostersander (763), Weene, Riepe (2162), Riepster Hammrich (140), Simonswolde (1658), Westerende-Holzloog (373), Herrenhütten, Werringerhörn atque Westerende-Kirchloog pertinent.
Historia
Vici eius communis partes Frisiae Orientalis ducatus fuerunt, tum annis 1744 ad 1806 ad Borussiam, deinde ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Ihlow regio Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Ihlow vici partes novi Circuli Aurich erant. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Anno 1972 vici supra dicti in communem Ihlow coniuncti sunt.