Res ab Idomeneo bello fortiter gestae carmine tertio decimo Iliadis in primis referuntur. Tum quattuor Troianos unus occiditː Othrynoeum, Asium, Alcathoum, Anchisae generum, Oenomaum. Cum Aenea tamen pugnam solus committere recusat quia iuvenili robore viget Veneris filius.
De Ulixe Cretensi
In Odyssea Ulixes in patriam redux, antequam procas vinceret, Cretensem se esse mentiri solebat. Ita deae Athenae sub specie teneri pastoris latenti se fugisse ex insula quod filium Idomenei occidisset, Orsilochum, adseveravit[4]. Mox nondum adgnitus Penelopae uxori filium Deucalionis et fratrem Idomenaei esse narravit, Aethonem nomine[5].
De reditu
In carminibus Homericis Idomeneo reditus e Troia in Cretam felix fuit[6]. At poetae posteriores novam fabulam excogitaruntː tempestate iactatus Idomeneum primum hominem quem e nave exiens vidisset Posidoni immolaturum pollicitum esse. Qui fuit filius Merion. Quo immolato pestilentia orta est cuius culpam incolae in immane regis facinus reiciebant. Quocirca eum ex insula expulerunt. Postea in Italiam adpulit ubi Sallentinorum populum condidisse dicitur.