Anno 1876 Henricus Sidgwick in matrimonium duxit Eleanoram Balfour, alumnam Collegii Newnham, sororem Arthuri Balfour. Ita studiorum et operarum consortem habuit, quae praesertim educandis mulieribus proderat. Etiam Society for Psychical Research Eleanorae cordi erat, societas parapsychologiae investigandae, cui constituendae (anno 1882) Henricus Sidgwick multum contulit.[5] Intererat enim Henrici et Eleanorae sciscitari de vita post mortem homini data, num qua ex mortuo signa recipi possent. Quas investigationes putabant magni momenti esse ad confirmanda aliqua principia religionis, quae ad moralitatem referrentur.
Henricus Sidgwick die 28 Augusti1900 Cantabrigiae cancro laborans mortuus est. Eleanor postea persuasum habebat, se aliqua signa recepisse a marito defuncto emissa.
De operibus
Sidgwick in famam constantem pervenit primo libro, The Methods of Ethics, anno 1874 edito, qui quinquies, dum vixit, editus est. Haec sunt opera potiora quae ipse edenda curavit:
Postume haec sunt opera a familiaribus et collegiis edita, ex variis lectionibus commentariisque deprompta:
1902: Philosophy: Its Scope and Relations, edidit James Ward (textus)
1902: Lectures on the Ethics of T. H. Green, Mr Herbert Spencer and J. Martineau, edidit E. E. Constance Jones. (textus)
1903: The Development of European Polity, edidit Eleanor Mildred Sidgwick. (textus)
1904: Miscellaneous Essays and Addresses, ediderunt Eleanor Mildred Sidgwick et Arthur Sidgwick. (textus)
1905: Lectures on the Philosophy of Kant. edidit James Ward. (textus)
1906: Henry Sidgwick, A Memoir, composuerunt Arthur Sidgwick et Eleanor Mildred Sidgwick. (textus)
Ut ex operibus apparet, Sidgwick philosophus moralis studio atque doctrina praestans fuit, qui non solum urbanas de ethicis et metaëthicis controversiis opiniones habebat, sed etiam polite res classicas historicas litterarias oeconomicas politicas educatorias parapsychologicas epistemologicas tractabat.
Quid de ethica cogitaverit
Sidgwick novissimus est ex triga utilitarismi classici; etiam primus philosophus moralis modernus habendus est, nam contra Benthamium et Millium philosophiam academicam profitebatur, acroases scholasque universtarias habebat et praecipue collegiis academicis scripta sua praebebat. Nec magni eius intererat, qualibus consecutionibus practicis placita eius ethica implicarentur. De fonte moralitatis sciscitabatur, nam, num moralitas interitui religionis supervivere posset, sollicitus erat. Putabat enim religionem gluten quoddam sociale esse, et absentia religionis utilitarismum interire posse. Philosophis Germanis legendis delectabatur, praesertim Immanuele Kantio.[7] Ethicam suam potius ratione quam experientia fundavit. Ut Bentham et Mill, hedonismo favebat sed putabat "conscientiam desiderabilem" (desirable conscience) summum bonum esse.
Methodus est, qua, quid fieri debeat, generatim decernitur. A methodo ducuntur principia, quibus actiones accuratius describuntur. De his Sidgwick in magno opere suo The Methods of Ethics (1874) disserit, nam moralitatem cotidianam putabat in huiusmodi principiis positam esse. Methodum ethicam in tres partes divisit, quae sunt utilitarismus, intuitionismus, egoismus. Temporibus Sidgwickii (et iam Millii) maxima inter fautores utilitarismi et intuitionismi controversia erat. Sidgwick sibi proposuit, ut utilitarismi excellentiam monstraret inter intuitionismi fautores, qui "sensui morali", ex quo cognitio principiorum moralium emanaret, fidem habebant. Itaque principia moralitatis cotidianae percenset, sapientiambenevolentiamfidemveritatemvirtutesdignationem sui. Quibus argumentis singillatim pertractatis negat intuitionismum principia regularia praebere posse. Si enim sensum moralem haberemus, semper, quid agendum esset, sciremus. At nescimus, dicit, nempe sensum moralem non habemus; fatiscit methodus intuitionismi. Accurata principia regularia solum ex utilitarismo deferri posse: quodque principium utilitarium etiam causam suam patefacere.
Sidgwick methodum ethicam in tres partes divisit, quarum unaquaeque suum habeat fontem valoris. In utilitarismo voluptas omnium vel quam plurimorum, in egoismo autem voluptas singulorum hominum affectatur. In intuitionismo denique de perfectione humana agitur, cuius fontem Sidgwick in legibus Dei positum esse videbat. Constat inter posteros hanc divisionem — quam Sidgwick ipse praeparatoriam esse cogitabat — non satis subtilem esse, nam sunt qui perfectionem pro voluptate substituere velint.[8] Sed praesertim velum ignorantiae, ab Iohanne Rawls excogitatum, dignum est, quod commemoretur, nam hanc novam rationem ethicam adfert: mente fingat quisque, quam rationem vel quod principium eligat, si, quis futurus sit, ignoret. Qua "positione originali" impellimur, ut, quippe qui homines ratione utimur, sublatis propriis operis et curis, ad mutua erga ceteros homines officia incumbamus.
Crisp, Roger, 2013. Methods, Methodology, and Moral Judgement: Sidgwick on the Nature of Ethics. Revue Internationale de Philosophie 67: 397–419.
Frankena, William, 1974. Sidgwick and the Dualism of Practical Reason. Monist 58: 449–67.
Frankena, William, 1992. Sidgwick and the History of Ethical Dualism. Apud Schultz, Bart, ed. 1992.
Gauld, Alan, 1968. The Founders of Psychical Research. Schocken Books.
Gauld, Alan, 2007. Henry Sidgwick, Theism, and Psychical Research. Apud Bucolo, Crisp, & Schultz, ed. 2007.
Geninet, Hortense, 2009. Politiques comparées: Henry Sidgwick et la politique moderne dans les "Éléments Politiques", Université de Reims.
Gibbard, Alan, 1982. Inchoately Utilitarian Common Sense: The Bearing of a Thesis of Sidgwick's on Moral Theory. Apud Miller & Williams.
Harrison, Ross, 1996. Henry Sidgwick. Philosophy 76: 423–38.
Harrison, Ross, ed. 2001. Henry Sidgwick. Oxford University Press.
Havard, William, 1959. Henry Sidgwick and Later Utilitarian Political Philosophy. University of Florida Press.
Hurka, Thomas, 1993. Perfectionism. Oxford University Press.
Hurka, Thomas, 2014. British Ethical Theorists from Sidgwick to Ewing. Oxford University Press.
Irwin, T. H., 1992. Eminent Victorians and Greek Ethics: Sidgwick, Green, and Aristotle. Apud Schultz, ed. 1992.
James, David Gwiym 1970. Henry Sidgwick. Oxford University Press.
Medema, Steven G., 2004. Sidgwick's Utilitarian Analysis of Law: A Bridge from Bentham to Becker? Social Science Research Network, July 1.
Medema, Steven G., 2008. 'Losing My Religion': Sidgwick, Theism, and the Struggle for Utilitarian Ethics in Economic Analysis. History of Political Economy 40: 189–211.
Miller, H. B. & Williams, W. H., eds. 1982. The Limits of Utilitarianism. University of Minnesota Press.
Nakano-Okuno, Mariko, 2011. Sidgwick and Contemporary Utilitarianism. Palgrave Macmillan.
Phillips, David, 1998. Sidgwick, Dualism, and Indeterminacy in Practical Reason. History of Philosophy Quarterly 15: 57–78.
Phillips, David, 2011. Sidgwickian Ethics. Oxford University Press.
Schneewind, Jerome. B., 1963. First Principles and Common Sense Morality in Sidgwick's Ethics. Archiv fü Geschichte der Philosophie 45: 137–56.
Schneewind, Jerome B., 1974. Sidgwick and the Cambridge Moralists. Monist 58: 371–404 (etiam apud Schultz, ed. 1992)
Schneewind, Jerome B.,, 1977. Sidgwick's Ethics and Victorian Moral Philosophy. Clarendon Press.
Schultz, Bart, ed. 1992. Essays on Henry Sidgwick. Cambridge University Press.
Schultz, Bart, 2004. Henry Sidgwick: Eye of the Universe: An Intellectual Biography. Cambridge University Press.
Schultz, Bart, 2015. "Henry Sidgwick". Stanford Encyclopedia of Philosophy. [Incohatum anno 2004.]
Singer, Marcus G., 1974. The Many Methods of Sidgwick's Ethics. Monist 58: 420–48.
Singer, Peter, 1974. Sidgwick and Reflective Equilibrium. Monist 58: 490–517.
Skelton, Anthony, 2010. Henry Sidgwick's Moral Epistemology. Journal of the History of Philosophy 48: 491–519.
Todd, Robert, 1999. Henry Sidgwick, Cambridge Classics, and the Study of Ancient Philosophy: The Decisive Years (1866–69). Classics in 19th and 20th Century Cambridge: Curriculum, Culture, and Community, edidit C. Stray. (Proceedings of the Cambridge Philological Society, Suppl. 24.) Cambridge Philological Society.