Helvolus est nomen coloris, helvo propinqui.
In Latinitate classica
Columella[1] et Plinius Maior[2] de uvis helvolis dicunt, ambo affirmantes helvolum inter nigrum et purpureum medium esse. Cato Maior[3] de vino helveolo (sic) disserit, quod etiam purpureo propinquum debet esse.
In Latinitate biologica
Sed in binominibus helvolus est flavus vel luridus vel fulvus grisescens vel canescens.[4].
Notae
- ↑ De re rustica, II 23.
- ↑ Naturalis historia, XIV 2, 4.
- ↑ De agri cultura, 6.
- ↑ M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. палевый. Ioannis Lindley An Introduction to Botany, vol. II, Londinii 1848, p. 37№ (Textus apud Google Books)
Nexus externi
Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775, s.v. pepo. Versio interretialis sub verbo
Colores Latini: series paginarum brevium