Fratre Iano mortuo, edidit anno 1551 cum fratre Grudio pientissime fraterneque eius opera poetica.
Didicit domi cum patre iurisconsulto ius. Annis 1521-1522 studuit cum fratre Iano Secundo apud Andream Alciatum in urbe Avarico Biturigum (Bourges) in media Gallia.
Anno 1534 factus est advocatus apud Magnum Concilium Mechliniense. Anno 1538 duxit uxorem Elisabetham Blocciam. Anno 1541 factus est consiliarius in Curia Suprema Mechliniensi et postea consiliarius ordinarius Geldriae et Zutphenae.
Opera
Reliquit carmina latina posthuma, quorum melioris famae est "Cymba amoris".
Etiam notum est carmen epitaphium de fratre suo Iano Secundo, quod incisum est in imagine eius, facta secundum picturam Ioannis Scorelli et quod damus hic :
J.P. Guépin, De drie dichtende broers Grudius, Marius, Secundus in brieven, reisverslagen en gedichten, Groningen, 2000.
A.M.M.Dekker, Janus Secundus (1511-1536). De tekstoverlevering van het tijdens zijn leven gepubliceerde werk, Nieuwkoop, 1986, p. 101-102 et p. 150.
J.P. Guépin, "Hadrianus Marius", in: Jan Bloemendal en Chris Heesakkers, eds., Bio-bibliografie van Nederlandse Humanisten. Digitale uitgave DWC/Huygens Instituut KNAW (Den Haag 2009).
Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!