Comparans Homeri opera cum operibus poetarum doctorum (sive doctorum versificantium) Graecorum aetatis tardioris, quam hellenismum vocamus, Meyer certum numerum differentiarum ad rhythmum pertinentium animadvertit, quibus hi versus elegantiores illis veteribus et quasi rudibus antistant. Tam sunt significantes, ut leges Gulielmi Meyeri hexametricae ("Wilhelm-Meyersche Hexametergesetze") dictae sint.[1] Quarum una est e. g. mos poetarum posteriorum - velut Callimachi et Apollonii Rhodii - in ultimo metro hexametri vocem monosyllabam vitare (nisi si effectus comicus intenditur velut apud Horatium ille montibus parturientibus natus "ridiculus mus"[2]).
Opera selecta
Gesammelte Abhandlungen zur mittellateinischen Rhythmik. 3 tomi. 1905–1936.