Religionem Iudaicam profitens, universitatum expers, commercio apud Polytechnicum Mancuniense studuit. Societatem impressoriam anno 1999 condidit et usque in 2009 direxit; de societatibus commercialibus per interrete venditantibus, quas ab anno circiter 2005 dirigebat, querelae plures de deceptione ortae sunt. Sodalis factionis conservativae, annis 1997 et 2001 frustra, anno 2005 bono successu candidatus fuit ad parlamentum Britannicum, a quo anno sine interruptione legatus est pro circulo WelwynHatfield. Praeses huius factionis ministerque sine portfolio die 4 Septembris2012 factus est, primo ministro Davide Cameron, deinde a die 11 Maii2015 minister vicarius ab evolutione internationali; a quo officio die 28 Novembris2015 se retraxit, rumoribus de violentia inter adiutores suos interiectis.[1] Denuo primo ministro Borisio Johnson minister a commeatu meruit a die 24 Iulii2019. Elisabetha Truss, prima ministra creata, eum statim die 6 Septembris2022 demisit ut qui illam minime faverat; die 19 Octobrishuius anni, iam casura, revocavit et ministrum a rebus internis promovit. A die 31 Augusti2023 secretarius civicus a munitione meret, primo ministro Rishi Sunak.