Funis est longa et flexibilis res admodum crassa ex naturalibus aut artificiosis fibris contexta. Etiam restis pro fune universe sumitur, nisi quod funis de crassioribus quoque dicitur, restis autem de tenuioribus. Itaque qui per catadromum decurrit funambulus appellatur, nam restis, quae apud antiquos suspendendi instrumentum erat,[2] non satis firma est. Apud antiquos funes et restes de cannabi, lino, iunco, palma, scirpo, sparto conficiebantur,[3] hodie etiam de polyesteribus et metallo fiunt.