Nativitas: 15 Octobris 1844; Röcken Obitus: 25 Augusti 1900; Vimaria Patria: Regnum Borussiae, no value Nomen nativum: Friedrich Wilhelm Nietzsche
Familia
Genitores: Carl Ludwig Nietzsche; Coniunx: no value
Memoria
Sepultura: Lützen
Fridericus Nietzsche, Theodisce plenius Friedrich Wilhelm Nietzsche (natus die 15 Octobris1844; mortuus Vimariae die 25 Augusti1900), fuit philologus, linguis antiquis eruditus, humanista, et philosophusGermanus. Ingeniosissimus et perspicacissimus criticus temporum modernorum habetur, antiquarum et recentiorum litterarum perquam sciens, simul laudator et detractor rationis et veritatis.
Scripsit aliquot libros potentissimos qui totum saeculum et expresserunt et affecerunt. Carmina quoque philosophica nonnulla composuit quae ad caput et caudam operum Ars iucunda ac Ultra bonum malumque adponuntur. Notissimum est opus suum Sic dixit Zoroaster in quo sententias suas poetica lingua docet. Nietzsche est maxime insignis auctor sententiarum brevium et gravium, verbi causa, "Deus mortuus est."
In rerum natura, certamen profundum inter viresApollinisBacchique vidit. Apollo ei legem et frenum, rationem et ordinem et contemplationem significavit, Bacchus autem naturam profundissimam et intimam humanam, id est vim vegetabilem, suae potentiae maximae appetentissimam etiam usque ad exitium suum. Nietzsche defectum impulsus Bacchici in humanitateEuropae per saecula recentia amariter lamentavit et deploravit. Christianitatem culpavit quod deosantiquos necavit, postea tamen querebatur "Deus mortuus est. Deus mortuus manet. Et nos ipsi eum necavimus" (Ars iucunda, 125). Sed vim vitalem Socrates ipse iam delere coeperat quod vires rationales (et sic regnum Apollinis) coluerat.
Opera
1867 : Zur Geschichte der Theognideischen Spruchsammlung
Bernd Magnus, Kathleen Marie Higgins, edd., The Cambridge Companion to Nietzsche. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1996. ISBN 0-521-36767-0 (Paginae selectae apud Google Books)
Editiones operum
Hans Joachim Mette, Karl Schlechta, Carl Hoch, edd., Friedrich Nietzsche: Frühe Schriften. 5 voll. Monaci: Beck
Gemes, Ken and Simon May (Editors) (2002) Nietzsche on Freedom and Autonomy, Oxford University Press.
Kaufmann, Walter (1974). Nietzsche: Philosopher, Psychologist, Antichrist. Princeton University Press. ISBN0691019835.
Kierans, Kenneth. 2010. On the Unity of Nietzsche's Philosophy. Animus 14. PDF. ISSN 1209-0689.
Bernd Magnus, Kathleen Marie Higgins, "Nietzsche's works and their themes", in Bernd Magnus, Kathleen Marie Higgins, edd., The Cambridge Companion to Nietzsche (Cantabrigiae, 1996. ISBN 0-521-36767-0) pp. 21-58 (Paginae selectae apud Google Books).
O'Flaherty, James C., Timothy F. Sellner, et Robert M. Helm. 1979. Studies in Nietzsche and the Classical Tradition. University of North Carolina Press. ISBN 0-8078-8085-X.
O'Flaherty, James C., Timothy F. Sellner, et Robert M. Helm. 1985. Studies in Nietzsche and the Judaeo-Christian Tradition. University of North Carolina Press. ISBN 0-8078-8104-X.
Porter, James I. 2000. Nietzsche and the Philology of the Future. Stanford University Press. ISBN 0-8047-3698-7.
Seung, T. K. 2005. Nietzsche's Epic of the Soul: Thus Spoke Zarathustra. Lanham Terrae Mariae: Lexington Books. ISBN 0-7391-1130-2.
Tanner, Michael (1994). Nietzsche. Oxford: Oxford University Press. ISBN0192876805.
Young, Julian. 2010. Friedrich Nietzsche: A Philosophical Biography. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
von Vacano, Diego. 2007. The Art of Power: Machiavelli, Nietzsche and the Making of Aesthetic Political Theory. Lanham Terrae Mariae: Lexington.
Wistrich Robert S.2002. Nietzsche: Godfather of Fascism? Princetoniae: Princeton University Press.
De operibus singulis
Corriero, Emilio Carlo. 2007. Nietzsche olter l'abisso: Declinazioni italiane della 'morte di Dio.' Turini: Marco Valerio.
Lampert, Laurence (1986). Nietzsche's Teaching: An Interpretation of "Thus Spoke Zarathustra". New Haven: Yale University Press. ISBN0300044305.
Porter, James I. 2000. The Invention of Dionysus: An Essay on The Birth of Tragedy. Stanford University Press. ISBN 0-8047-3700-2.
Fortuna
Aschheim, Steven E. 1992. The Nietzsche Legacy in Germany, 1890-1990. Berkeleiae: University of California Press. (Paginae selectae. apud Google Books)