Franciscus Flores
Franciscus Flores: imago
Franciscus Flores , vulgo plene Francisco Guillermo Flores Pérez (in urbe Sanctae Annae natus die 17 Octobris 1959 ; Sancti Salvatoris in urbe die 30 Ianuarii 2016 mortuus) fuit politicus Salvatoriae .
Discipulus fuit apud Collegium Amherstianum in Civitatibus Foederatis breviusque temporis spatium apud Collegium Trinitatis Cantabrigiensium atque deinde in universitate Harvardiana . In patriam reditus philosophiam docuit apud universitatem Iosephi Matthiae Delgado antiquae urbis Cuscatlan .
Sodlais fuit foederationis nationalisticae republicanae . Huius factionis candidatus, praeses electus est et a die 1 Iunii 1999 ad eodem die 2004 meruit. Dollarium Civitatum Foederatarum monetam patriae suae imponere curavit.
Bibliographia
Nexus externi
Praesides Salvatoriae (1982–)