Fortitudo Italia (italiane est Forza Italia) factio politicaItalica, primo tempore anno 1994 a Silvio Berlusconi creata, qui adhuc dux huius factionis est. Comitiis mense Aprili 2008 habitis Fortitudo Italia coniuncta cum factione Foederis Nationalis et aliis parvis factionibus in nova factione Populi Libertatis interfuit et post haec comitia hae duae factiones contributae sunt. Iam mense Augusto 2010 tamen Ioannes Francus Fini et alii antiqui Foederis Nationalis legati a Silvio Berlusconi e factione Populi Libertatis expulsi sunt. Hi novam factionem "Futurum et Libertatem" condiderunt.
Anno2013Silvius Berlusconi se rursum Fortitudinem Italia conditurum esse dixit. Is quod dixit fecit et novam Fortitudinem Italia condidit ipso anno.