Magnum Oecosystema Marinum Fluminis Humboldtiani habetur oecosystema Classis I, feracis (>300 gC/m2-yr?). Id est uberrimum orbis terrarum oecosystema marinum, atque maximum scetantiae? systema. Gradus ubertatis primae et secundae Fluminis Humboldtiani maxima orbis terrarum cetaria sustinent. Circa 18–20 centesimae orbis terrarum piscium ex hoc oecosystemate captorum veniunt. Species plerumque sunt pelagicae, inter quas insigniter eae generumSardinae et Trachuri atque familiaeEngraulidarum. Ubertas Magni Oecosystematis Marini Fluminis Humboldtiani alias piscatus facultates magni momenti atque mammalia marina sustinet. Aqua frigida, alimentis abundans, ad superficiem a scatentia? propulsa, mirificam systematis ubertatem agit.
Certis temporibus, scatentia? quae ubertatem systematis agit ab eventu Agitatione Australi El Niño / La Niña conturbatur. Hoc facto, abundantia et distributiopiscium insigniter commotae sunt, saepe numeris eorum deminutis et effectibus socialibusoeconomicisque promotis. Hi eventus mutationes interdum tam promoverunt, ut Sardinae Engraulidaeque inter se ut species in oecosystemate regnantes vicissim substitutae sint. Hae mutationes specierum industriam piscatus et oeconomiascivitatum quae systemate utuntur male adficere possunt.
Flumen Humboldtianum climataTsiliae, Peruviae, Aequatoriae aliquantum refrigerat. Id plerumque siccitatem compellit quae
in Tsilia septentrionali et litoralibus Peruviae et Aequatoriae australis regionibus obtinet: aer marinus a flumine refrigeratur, et ergo, quamquam nubes et caligo effundantur, praecipitationem generare non solet.