Flavius Magnus (natus anno 390 sive 405, mortuus anno 475) erat potens rerum politicarum Imperii Romani Occidentalis in Gallia. In ultimis temporibus potentiae Romanae in Gallia micabat vitae integritate atque sapientia.
Familia
Eius pater erat Flavius Constantinus Felix (380 - 430) consul Romanus anno 428 eiusque mater Padusia Flavia Agricola.
Cursus honorum
Fuit senator Romanus Narbonensis, atque consul Romanus cum collega Flavio Apollonio anno 460. Fuit praefectus praetorio Galliarum anno 469.
Legenda
- John R. Martindale, et alii, "Magnus 2" in The Prosopography of the Later Roman Empire - Volume II, AD 395–527, Cambridge University Press, 1980, pp. 700f.
- Sidonius Apollinaris, Epistulae I 11,10