Crux Swedenborgiana.
Cathedralis Ecclesiae Generalis, Bryn Athyn situs.
Ecclesia Nova, vel Swedenborgianismus, [ 1] est una ex nonnullis sectis Christianis per historiam cognatis quae se novum motum religiosum evolverunt, a scripturis Emanuelis Swedenborg (1688–1772) scientistae et theologi Suecici effectum. Swedenborg dixit se revelationem ex Iesu Christo expertum fuisse quam per continuas imagines caelestes annos saltem viginti quinque acceptas viderat. Praedicavit in scripturis Deum in loco usitatae ecclesiae Christianae Novam Ecclesiam substituere, quae Deum in una persona (Iesu Christo) venerari debet. Nova Ecclesia docet necesse esse quoque homini paenitentia, correctione, et vitae regeneratione una agere.[ 2] Motus in fide conditus est Deum Swedenborg ipsi explanavisse spirituales Bibliorum Sacrorum significationes ut via veritatis Secundi Iesu Adventus patefactae. Swedenborg postulavit suas scripturas inspirationem divinam habuisse,[ 3] et sectatores credunt Swedenborg ipsum Iudicium Ultimum in mundo spirituali cum inauguratione Novae Ecclesiae observavise.
Inter homines vel per scripturas Swedenborgianas vel per Novam Ecclesiam commotos sunt:
Daniel Burnham , cuius parentes fuerunt Swedenborgiani
Robertus Carter III, Swedenborgianus anno 1787 factus est
Aaron Lufkin Dennison , coconditor Boston Watch Company et praecursor Americanae horologorum industriae
Leonardus Gyllenhaal , entomologus et Swedenborgianus
Stephanus Gyllenhaal , progenies Leonardi, Swedenborgianus alitus
Henricus James, theologus et patar Gulielmi James
Helena Keller , Light in My Darkness scripsit, librum qui notiones Emanuelis Swedenborg suaset
Iacobus Tyler Kent , physicus homoeopathicus Americanus saeculi undevicensimi
Lucius Lyon
Mehmet Oz
Gulielmus Rainey Marshall , quintus gubernator Minnesotae
Ludovica Wilson , conditor Al-Anon , Swedenborgiana alita
Isaac Pitman Eques, notarum inventor
Gulielmus Harbutt , plasticine inventor
Ioannes "Ioannes Appleseed " Chapman, missionarius et praecursor qui malos per Medium Occidentalem Americae posuit
Robertus Frost , poeta Americanus, in ecclesia baptizatus[ 4]
Ernestus Georgius Trobridge , architectus et evolutor
Manent viginti quinque templa in Anglia et pauci ministri. Sectae saeculo undevicensimo erant plus quam centum templa in Britanniarum Regno , saepe grandissima templa modo Anglicanissima, magnis chancels. suggestibus lateralibus, et aris praedita. Paene omnia nunc excluduntur vel saeculo vicensimo refecta sunt. Nonnulla Londinii supersunt.
Nexus interni
Notae
↑ Etiam Swedenborgiani, Novi Christiani, Neodan-Christiani, Ecclesia Novi Christi, et Nova Domini Ecclesia.
↑ Emanuel Swedenborg, The True Christian Religion (1771), 3 voll., editio Rotchn (Novi Eboraci: Houghton, Mifflin and Company, 1907), in The Divine Revelation of the New Jerusalem (2012), n. 108, 330, 647.
↑ Doc. II, page 404
↑ Situs, www.shs.psr.edu.
Nexus externi
Formula:Wikisource portal