Dies sideralis

Dies solaris 24 horis accurate correspondet, sed tempus sidereum 23 horis, 56 minutis, 4.1 secundis correspondet.

Dies sideralis[1][2] vel periodus rotationis sidereae,[3] sive communiter tempus sidereum,[4][5] est systema temporis observandi quo astronomi ad corpora caelestia invenienda utuntur. Quae unitas adhibetur ad propria coordinata per telescopia in caelo nocturno petenda. At summam, tempus sidereum est "gradus temporis qui ad modum rotationis telluris conditur per stellas certas,"[6][7] aut accuratius per aequinoctium Martis decretum.

Aliter definitur rotationis tempus planetae Telluris quod necessarium est ut stellae remotae ad eundem caeli locum reddant. Haec notio distinguenda est a die solare, qui est rotationis tempus planetae telluris quod necessarium est ut sol ad eundem caeli locum reddat.

Duae definitiones sunt dissimiles quia Tellus singulum gyrum circum Solem per annum facit. Propter hoc, quamquam una dies solaris aequat 24 horas, 0 minutum, 0.0 secundum, una dies siderea aequat 23 horas, 56 minuta, 4.1 secunda. Id est, una dies siderea singulam diem solarem minus partem 1/365.245 diei circiter aequat.

Primitus hominum societas die solare uti solebat ad horam definiendam, sed nobis considerandum quoque est ut planetae rotationis intervallum non semper sit accurate aequale viginti quattuor horis. Die in diem rotationis tempus variat plus aut minus 25 secunda. Etiam media velocitas rotatoria continue decrescit propter vires lunares. Est propter hanc velocitatis decrescentiam fore ut correctio vocata "secundum saltus" utenda est.

Nexus interni

Notae

  1. Miscellanea Cracoviensia (1815), p. 21.
  2. Confer definitionem mediaevalem Thomae Dudley Fosbroke: "dies cum stellae moverentur (sic)[,] cum navigatio fieri non poterat" (Anglice "the day on which the stars were moved (sic) when no sailing could take place"), in Encyclopædia of Antiquities: And Elements of Archaeology (1825), p. 322.
  3. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  4. Pietro Caturegli, Ephemerides motuum caelestium ex anno 1829 in annum 1832 (1828), p. viii.
  5. Friedrich Wilhelm Georg Struve, Additamentum in F. G. W. S. Mensuras micrometricas stellarum (1840), p. 21.
  6. Anglice "time scale that is based on Earth's rate of rotation measured relative to the fixed stars."
  7. NIST n.d.

Bibliographia

  • Bakich, Michael E. 2000. The Cambridge Planetary Handbook. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-63280-3. Archivum.
  • Buchheim, Robert K. 2015. Astronomical Discoveries You Can Make, Too!: Replicating the Work of the Great Observers. Cham: Springer International Publishing. ISBN 9783319156606.
  • Explanatory Supplement to the Ephemeris. 1961. Londinii: Her Majesty's Stationery Office..
  • Kwok, Sun. 2017. Our Place in the Universe: Understanding Fundamental Astronomy from Ancient Discoveries, ed. secunda. Cham: Springer International Publishing. ISBN 9783319541723.
  • McCarthy, D. D., et P.K. Seidelmann. 2009. Time: From Earth Rotation to Atomic Physics. Weinheim: Wiley-VCH Verlag. ISBN 978-3-527-40780-4.
  • Urban, Sean E., et P. Kenneth Seidelmann , eds. 2013. Explanatory Supplement to the Astronomical Almanac, ed. tertia. Mill Valley Californiae: University Science Books. ISBN 978-1-891389-85-6.

Nexus externi

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!