Democritus auditor Leucippiatomos esse existimavit elementa mundi, id est minima corpuscula, quae dividi non possint. Quas credidit existere in inani infinito semperque sine contingentia esse in motu et formare mundum nobis visum, cum iungantur et dividantur. Atomis semper moventibus novisque factis nexibus, nihil est aeternum, ne mens quidem, quoniam etiam ex atomis constat. Opinabatur Democritus in initio mundi omne fuisse unum tumque lente divisa esse terram et caelum. Tempus autem aeternum esse putabat Democritus.