Cygnus atratus

Cygni atrati in Australia

Classis : Aves 
Ordo : Anseriformes 
Familia : Anatidae 
Subfamilia : Anserinae 
Genus : Cygnus 
Species : Cygnus atratus 
 
Latham, 1790  

Cygnus atratus est species avium cygni generis familiae Anatidarum. Cygno albo similis est, sed niger, Australiae et Tasmaniae endemicus est; omnesque cygni agrestes Australiae huius speciei sunt.

Quamvis interdum cygni nigri melanismi causa et in populationibus hemisphaerii borealis gignuntur (de quibus et Iuvenalis dicit:

rara avis in terris nigroque simillima cygno[1]),

populatio plena Cygnorum atratorum solum fine saeculi XVII ab Europaeis inventa est; Gulielmus de Vlamingh eos in ostio Cygnorum fluminis observavit et flumini hoc nomen dedit; in insigni Australiae Occidentalis Cygnus atratus hodie figuratur et in sententia civitatis memoratur.

Notae

  1. Saturae, VI 155.

Nexus interni

Nexus externi

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France
Vide "Cygnus atratus" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cygnum atratum spectant.

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!