Cursus obstaculosus[1] est e ludis gymnicis campestribus unus, quo athletae certam distantiam, plerumque 3 000 metrorum, obstacula superantes currunt.
In quoque 400 metrorum circuitu sunt quinque obstacula. E quibus quattuor sunt tigna lignea, in certaminibus virilibus altitudine fere 91 centimetrorum et in muliebribus certaminibus 76 fere cm. Quintum quoque obstaculum est tignum ligneum eiusdem latitudinis, sed ei postpositus est alveus obliquus aquae plenus, cuius pars altior est altitudine centimetrorum 50–70. Quo longius cursor transilit, eo sicciores pedes eius exsistunt.