Corvus cornix

Corvus cornix

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Corvidae 
Genus : Corvus 
Species : C. cornix 
Corvus cornix 
(Linnaeus, 1758)  
Territorium

Corvus cornix est species avium familiae Corvidarum, quae per Europam septentrionalem, orientalem, austro-orientalemque, atque in partibus Asiae occidentalis habitat. Quae est avis corpore cinereo, sed capite, oculis, rostro, gula, alis, cauda, femore, pedibusque nigris. Sicut alii Corvidae, omnibus vescitur.

Ante annum 2002, varietas speciei Corvi corones habebatur et Corvus corone cornix nominabatur.[1]

De vocabulo

In nostra lingua, vocabula corvus et cornix varias Corvidarum species antiquitate significavisse videntur. Gulielmus Turner, scriptor saeculi sexti decimi, hanc cornicem Hibernam appellat: "est et marina quaedam cornix, quam aliqui Hybernam cornicem vocant, capite, cauda et alis nigris, caetera cinerea."[2]

Notae

  1. Corvus corone autem nomen Corvus corone corone habebat.
  2. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "cornix".

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Corvum cornicem spectant.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • WoRMS: Marine Species

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!