Comitatus Bácsiensis et Cumania Minor[1] (Hungarice: Bács-Kiskun megye) est maximus Hungariae comitatus, duodecimam Hungarici territorii partem occupans, inter Danubium et Tisiam situs. A septemtrionibus Comitatui Pestiniensi, ex oriente Jazygae et Cumaniae Maiori et Szolnokiensi atque Csongradiensi, a meridie Serbiae et Croatiae, ab occidente Baranyiensi, Tolnensi, Albensi finitimus est. Caput est Aegopolis (Hungarice: Kecskemét). Area eius 8445,15 quadratis chiliometris porrigitur, quae 524 841 incolis tribuit mansionem.
Notae
- ↑ Nomen per avitam comitatuum transferendorum consuetudinem redditum.
Nexus interni
Comitatus Hungariae hodiernae