Collegium.
Bosler Hall praeter aditum ad Quadrangulum Academicum.
Primum aedificium collegii, nunc Collegium Occidens appellatum, a Beniamino Latrobe designatum est. Haec adumbratio circa annum 1810 facta est.
Aditus ad planetarium .
Collegium Dickinsonium [ 1] est privatum et domiciliare collegium artium liberalium Luguvalii in Pennsylvania situm. Collegium anno 1773 nomine Carlisle Grammar School conditum est. Diploma cui donatum est 9 Septembris 1783 ,[ 2] sex dies post Foedus Lutetiense signatum, primum itaque collegium post Civitates Foederatas constitutas conditum. Collegium a Beniamino Rush , subscriptore Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum conditum est. Primum Collegium Ioannis et Mariae pro decore Ioannis Dickinson , subscriptoris Constitutionis , qui deinde fuit Praeses Pennsylvaniae , et uxoris Mariae Norris Dickinson appellabatur. Ei multos ex eorum libros novo collegio donaverunt.[ 3] Collegium Dickinsonium sextum decimum a collegio veterrimo in Civitatibus Foederatis est.
Non confundendum est Collegium Dickinsonium cum Schola Iurisprudentiae Dickinsonia , quae adversus campum collegialem iacet, sed, quia diploma accepit institutum liberum anno 1890 , cum collegio non coniuncta est. Anno 2000 , Schola Iurisprudentiae se cum Universitate Civica Pennsylvaniae confudit.
Alumni
Inter notabiles Collegii Dickinsonii alumnos sunt Rogerius B. Taney , Iudex Maximus Civitatum Foederatarum (classis 1795); Iacobus Buchanan , Praeses Civitatum Foederatarum (classis 1809); Chief Bender , iaculator in Baseball Hall of Fame (classis 1902); et Andreas MacPhail , administrator basipilae (classis 1976).
Notae
Bibliographia
Nexus externi