Clausura tractilis[1] est genus fibulae, quod e binis constat vesti assutis taeniis, quarum margines alternis dentibus, aut ex metallo aut e materia artificiosa confectis, sunt stipati; qui rursus dentes inter se tum cohaerent tum seiunguntur, cum clausurae pars mobilis (quae pars claustrum aut clavis dicitur) secundum clausurae ductum movetur prorsus ac rursus.