Claudius Chiffletius (Francogallice Claude Chifflet), Vesuntione natus die 14 Iulii 1541 et Dolae mortuus die 15 Novembris 1580, fuit iurisconsultus et numismatista Vesuntinus.
De vita et studiis
Discipulus Iacobi Cuiaci, illustrissimi iurisconsulti, Avarici fuit, antequam et ipse iura apud universitatem Dolanam doceret. Simul et rebus classicis studebat : primus omnium artem quandam numismaticae antiquae ad tirones destinatam Latine composuit (nam Sebastianus Erizzo et Aeneus Vicus Italiane scripserant, Antonius Piso Francogallice), quae eo iamdiu mortuo a fratris nepote anno 1628 demum publicata in lucem prodiit. Dissertatiunculas quoque nonnullas de iure et adnotationes ad auctores antiquos (in primis Ammiani Marcellini vitam) reliquit. Omnia illa scripta Claudio iam mortuo sive a fratre Ioanne sive a fratris nepote Iulio Chiffletio typographice publicata sunt.
Opera
- Chiffletii I.C. Sequani Eorum quae de iure pars prior, in qua continentur, De substitutionibus lib. 1. De portionibus legitimis. Lib. 1. De iure fideicommissorum lib. 4. De secundo capite legis Aquiliae nova et accuratissima disquisitio, Lugduni, 1584. (Haec editio a Ioanne Chiffletio et Ioanne Moreloto curabatur, ut e praefatione constat. Quae opuscula saepe usque ad octavum decimum saeculum iterum atque iterum edita sunt.)
- Claudii Chiffletii I.C., de Numismate antiquo liber posthumus. Accedit Erycii Puteani Pecuniae Romanae Ratio. Ejusdem Chiffletii de Ammiani, Marcellini vita et libris Monobiblion... Lovanii, 1628. (Liber de numismate antiquo ab Henrico Thoma Chiffletio anno 1656 iterum editus eius dissertationide Othonibus aereis subiunctus est, tertium anno 1678 in Thesauro Luederiano[1], quartum anno 1716 in primo tomo Thesauri Sallengriani[2]).
Notae
Si vis plura legere