Post bella Persica Cimon praecipuus strategus Atheniensium fuit ː oppidum Eionem ad Strymonem flumen a Persis adhuc occupatum expugnavit et Persas in Pamphylia terra marique vicit. Plures insulas quoque Maris Agaei, Atheniensium socias, cum a Foedere Delio secedere vellent, armis subegit. Obiit in ultima expeditione adversus Cyprios[3]
De exsilio
Cimon proxenusSpartae erat[4] ; itaque cum bellum "tertium" dictum inter Messenios et Lacedaemonios post terrae motum circa 464 a.C.n. conflagravit, Atheniensibus persuasit ut sese cum quattuor milibus peditum Lacedaemoniis auxilio mitterent. Sed quamquam poliorceticae peritissimus habebatur montem Ithomen in quam Messenii ceterique hilotae sese receperant expugnare non potuit ita ut etiam perfidiae suspicionem apud socios moveret qui Athenienses domum redire iusserunt[5]. Tum ipsi Athenienses victoriarum Persicarum immemores per ostraca in exsilium Cimoni proficiscendum esse iudicarunt[6] nec eum revocarunt nisi anno 551, hoc est ante biennium quam obiret.