Cena Graeca ab Elisabetha Vigée-Lebrun data est anno 1788, libro Voyage du jeune Anacharsis nuper lecto a fratre Stephano; ibi enim reppererunt descriptionem cenae Graecae antiquae. Homines laureati cenaverunt, feminae indutae sunt vestimentis modo Graeco antiquo fictis ope vasorum antiquorum "Etruscorum" (sed re vera Graecorum) quae possidebat comes de Parois.
Elisabetha Vigée-Lebrun sumptum huius cenae circiter quindecim francorum fuisse adseverat. Mox autem rumores Versaliis diffunditi impendia viginti milium francorum aestimaverunt, Romae quadraginta milium, Vindobonae (testante comitissa Stroganoff) sexaginta milium, et Petropoli octoginta milium.