Ita menses 360 dies continebant. Igitur erant quinque vel sex dies complementariae dictae, quae ad finem anni feriae erant. Dies complementaria sexta, Feria Rerum Novarum, modo in annis bisextilibus evenit.
Numeratio annorum
Calendarium anno 1793 decretum est, sed anni numerabantur a die 22 Septembri 1792, id est tempore rerum novarum, incipientes anno I (sine anno zero). Dies ultima usus generali calendarii republicani in Francia igitur, 31 Decembris 1805, dies 10 Nivosi anni XIV erat (Commune Parisiorum anni 1871 breviter calendarium republicanum utebatur, de die 26 Florealis ad diem 4 Prairialis anni LXXIX (16-24 Maii 1871).[15]).
Ad influentiam Ecclesiae reducendam, Fabre de Cynorrhodo mutavit calendarium sanctorum (sicut usus est apud Christianos) in rurale, in quo cuique die celebratur res ruralis oeconomiae. Die quino celebratur bestia communis, die deno instrumentum, aliibus diebus flores, arbores aliaque vegetalia, sed in primo hiemali mense nomine Nivoso (fr.: Nivôse) celebrantur mineralia.
↑Francice: décade; Latine vide: Ioannes Boinvilliers, Manuel latin ou choix de compositions françaises et recueil de fables et d'histoires latines, Lutetiae, anno 1805 (p. 132 apud Google Books).
↑Conversio Latina vide Leopoldus Einsle, Systematische Zusammenstellung der vorzüglichsten europäischen Maße, Gewichte und Münzen, Camboduni, anno 1846 (p. 140 apud Google Books).
↑Iohannes Aegidius Alexander Modestus Droixhe, Meditationes in articulum 4tum Codicis Civilis seu investigationes in leges interpretandi applicandique scientiam, Leodii, anno 1825 (p. 21 apud Google Books).
↑"Brumarius (mensis) ... Brumaire (in the Revolutionary Calendar)": D. Sacré, "Instrumentum lexicographicum" in Humanistica Lovaniensia vol. 59 (2010) p. 468.
↑"14. Frimarius ofte Nevelmaend" (contextu Batavo) (p. 545 apud Google Books).
↑ 7.07.17.27.37.4Iohannes Aegidius Alexander Modestus Droixhe, Meditationes in articulum 4tum Codicis Civilis seu investigationes in leges interpretandi applicandique scientiam, Leodii, anno 1825 (p. 21 apud Google Books).
↑Hermanus Obreen, Dissertatio iuridica inauguralis de insinuatione instrumentorum authenticorum et privatorum in acta publica,
Lugduni Batavorum, anno 1832 (p. 20 apud Google Books).
↑Hermanus Obreen, Dissertatio iuridica inauguralis de insinuatione instrumentorum authenticorum et privatorum in acta publica,
Lugduni Batavorum, anno 1832 (p. 21 apud Google Books).
↑Ioannes Boinvilliers, Manuel latin ou choix de compositions françaises et recueil de fables et d'histoires latines, Lutetiae, anno 1805 (p. 136 apud Google Books).
↑Petrus Gaspardus Forestier, Dissertatio de morbis aut noxis puerorum a vitiatis, depravatisve parentum humoribus, Lutetiis, anno 1803 (p. 4 apud Google Books); Ioannes Franciscus Van Zuylen-van Nyevelt, Dissertatio inauguralis iuridica de legum promulgatione, Lovanii, anno 1822 (p. 20 apud Google Books).