Bĕrĕnīcē II Euergĕtis I, seu Bĕrŏnīcē (Graece Βερενίκη Εὐεργέτις, Aegyptie Bỉrnygɜ.t Nṯr.t Mnḫ.t), nata anno 267/6 a.C.n., 221 a.C.n. defuncta, Aegypti regina, MagaeCyrenes regis filia, atque Apamae II reginae; Ptolemaei III uxor.
Anno fere 249 a.C.n., patre nuper defuncto, Demetrio Pulchro, Demetrii Poliorcetae filio nupsit. Sed ille cum Cyrenas advolasset, animis placere socrus coeperat, et statim cum Apama in amore iunctus est. Quae res suspecte Berenicae invisa fuit, itaqua insidias Demetrio comparavit, cui cum in lectum socrus concessisset percussores immisit. Matri autem parcuit.[1] Demetrio nullos liberos peperit.
Nupsit postea Ptolemaeo III, cui peperit Ptolemaeum (regem Ptolemaeum IV futurum), Lysimachum, Alexandrum, Arsinoen (reginam Arsinoen III futuram) et Berenicen.
Cuius supra simulacrum proxime Virginem sunt aliae VII stellae ad caudam Leonis in triangulo collocatae, quas crines Berenices esse Conon Samius mathematicus et Callimachus dicit.[2] Cum Ptolomaeus Berenicen Ptolomaei et Arsinoes filiam sororem suam duxisset uxorem,[3] et paucis post diebus Asiam oppugnatum profectus esset, vovisse Berenicen, si victor Ptolomaeus redisset, se crinem detonsuram; quo voto damnatam crinem in Veneris Arsinoes Zephyritidis posuisse templo, eumque postero die non comparuisse. Quod factum cum rex aegre ferret, Conon mathematicus ut ante diximus cupiens inire gratiam regis, dixit crinem inter sidera videri collocatum et quasdam vacuas a figura septem stellas ostendit, quas esse fingeret crinem. Hanc Berenicen nonnulli cum Callimacho dixerunt equos alere et ad Olympia mittere consuetam fuisse. Alii dicunt hoc amplius Ptolomaeum Berenices patrem, multitudine hostium perterritum, fuga salutem petisse; filiam autem saepe consuetam, insiluisse in equum, et reliquam exercitus copiam constituisse, et conplures hostium interfecisse, reliquos in fugam coniecisse; pro quo etiam Callimachus eam magnanimam dixit. Eratosthenes autem dicit et virginibus Lesbiis dotem quam cuique relictam a parente nemo solverit, iussisse reddi, et inter eas constituisse petitionem.
– Hygini, Astronomica 2.24
Callimachi carmen nisi aliquot versus totum periit, sed Catulli carmen 66 est fere interpretatio Latina eiusdem poematis. Praeterea Alexander Pope saturam huius narrationis scripsit in carmine suo The Rape of the Lock ("De Comae Raptu").
↑Ut videtur Hyginus genealogiam Ptolemaeorum false concepit. Mos quidem fuit apud eos matrimonii incesti, sed Berenice II haud soror fuit Ptolemaei III.