Benedictus (die ignoto Romae de familia Bonosiorum natus; 30 Iulii579 mortuus) fuit episcopus Romae ac Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 2 Iunii575.
Vita
Nihil de Benedicto, filio cuiusdam Bonifacii Bonosii, notum est, ante quam papa creatus est.
Pontificatus
Pauca etiam de pontificatu Benedicti nota sunt. Benedictus enim obscuris temporibus inter Langobardorum in Italiam irruptiones regnavit. Ex monasterio monachum Gregorium exire fecit, ita viam futuro Gregorio Magno Papa paravit.