Notio audiovisualis (-e)[1] revocat opera, quae simul ex partibus auditoriis et visualibus constant, deinde creationem usumque talium operum et instrumenta, quibus talia opera sive creari sive praesentari possunt. Exempla usitata sunt pelliculae vel programmata televisiva, sed et alias mediis audivisialibus utuntur, ut puta in ludis scaenicis vel liturgiis.