Assār Tauride, tum sub imperio Ilkhanatus, natus est. Astronomiam ab ʿAbd-al-Ṣamad Tabrīzī et Sufismum a Shaikh Majd-al-dīn Sīsī didicit. Ilkhanatus post Abū Saʿīd Bahādor Khan (regnavit 1316-1335) anno 1335 mortuum cecidit. Regionem boreo-occidentalem AtropatenaeJalayiridae, qui sedem regiam Bagdati habebant, mox ceperunt. Assar factus est poeta panegyricusShaykh Uways Jalayir, regis Jalayiridae (regnavit 1356-1374), cui aliquot qaṣīda (odas) dedicavit. Tamen in Mihr o Mushtari se panegyricos scribere non amare, nec scriptos recitare solere, professus est. Hoc poema, cui titulus est Eshq-nāma sed cognomen vulgare est Mihr o Mushtari, anno 1376 compositum est, et clarissimum est operum Assar.[1][2]
Tractatus quoque paucos de rhetorica scripsit et opus breve de rimarum linguae Persicae, cui titulus est al-Wāfī fī teʿdād al-qawāfī. Anno incerto, aut 1377 aut 1382, mortuus est.[3]
Mihr u Мushtarī
Clarissimum opus Assār est epos fabulosum Mihr u Mushtarī ("Mihr et Mushtarī") anno 1376 lingua Persica compositum[4]. Hoc 5120 versibus amicitiam Mihr, filii Saporis regis, et Mushtarī, filii eius veziri narrat, cum Mihr laboribus et amore cum filia regis Chorasmiae. Genere Khusrow u ShīrīnNizāmī poetae sequitur, fabulam autem novam habet.[5] Assār rebus tum heroicis cum popularibus narrandis pulchritudinem hominis interiorem viresque animi copiosas atque in pugna pro amicitia et felicitate contraque proditionem et omnia mala conspicuas ostendit.
Huius carminis vestigia haud parva in arte poetica Persica manserunt, et multis libris pictis per saecula effectis servabatur. Bis versum est Turcice, primum ab Ibn Umm Walad (mortuus 1502), deinde a Pīr Muhammad Azmī eiusque filio Hālatī (mortuo 1629), qui Selimo II sultano Ottomanico (regnavit 1566-1574) librum dedicavit.[6]
Safa, Z. (1987). "ʿAṣṣār Tabrīzī". In Yarshater, Ehsan (ed.). Encyclopædia Iranica, Volume II/8: Aśoka IV–Āṯār al-Wozarāʾ. London and New York: Routledge & Kegan Paul. p. 803. ISBN 978-0-71009-108-6.
Massé, H. (1960). "ʿAṣṣār". In Gibb, H. A. R.; Kramers, J. H.; Lévi-Provençal, E.; Schacht, J.; Lewis, B. & Pellat, Ch. (eds.). The Encyclopaedia of Islam, Second Edition. Volume I: A–B. Leiden: E. J. Brill. p. 720. OCLC 495469456.
Nexus externi
Zabihollah Safa: vita inEncyclopaedia Iranica, tomus II/8, p. 803, Londinii et Neoeboraci 1987
Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!