Asoviae historia longa est. Prope eum locum, quo in loco haec urbs nunc sita est, ab saeculo fere tertio a.C.n. ad saeculum tertium fuit Graecorumcolonia nomine Tanais, quam Gothi deleverunt. Saeculis decimoundecimoque Asovia oppidum Rutheniae erat. Anno 1067 a gente nomadica nomine Cumani seu Polovci occupata est (et ab illis Azak vocabatur), ab saeculo tredecimo fuit urbs Ordae Aureae. (Praeterea, urbs vocabulo Tana, sedes mercatorum, prope Asoviam nostri temporis in ripa sinistra fluminis Tanais saeculis tredecimo – quindecimo erat.) Turcia (Imperium Ottomanicum) anno 1471 urbem Asoviam cepit atque arcem fecit. Quae arx annis 1637 - 1642 a cosacis Tanaicis (Donicis) obtinebatur. Anno 1696 Asovia oppugnata est a copiis Petri I, Russiae tzaris, sed anno 1711 denuo ad Turciam rediit. Anno 1774 Asovia adiuncta est ad imperium Russiae, quae bello vicerat, et annis 1775 – 1782 erat metropolis gubernii Asoviensis.