Antonius Caldara

Wikidata Antonius Caldara
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Caldara: imago
Antonius Caldara: imago
Nativitas: 1670; Venetiae
Obitus: 28 Decembris 1736; Vindobona
Patria: Res publica Veneta

Antonius Caldara (natus Venetiis anno 1670; mortuus Vindobonae 26 Decembris 1736) fuit compositor Italicus.

Vita

Musicam docebatur ab Ioanne Legrenzi. Annis inter 1700 et 1707 Mantuae concentus magister fuit et post moras Venetiis et Barcinone anno 1709 Romam venit. Caldara anno 1716 concentus magister aulicus vicarius in aula Caroli VI factus est. Sed ei iam serviebat in Hispania, cum esset rex ibi. Neque operibus melicis permultis (66) neque oratoriis undetriginta notabilis quam compositionibus ecclesiasticia (missis, motetis). Opus »Crucifixus« vocibus XVI dicatum, opus eius pulcherrimum, anno 1840 a Teschner reeditum est.

Musica eius genus barocum Italicum posterius olet. Contrapuncto praevalente viam novam in melodiis faciendis et harmoniis simplicioribus reddendis aperuit et sectatores scholam Vindobonensis praeclassicae valde movit. Symphoniae, cantus, musica cameralis vulgo magni aestimabantur.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Caldara spectant.

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!