Anscharius Alin

Anscharius Alin, historicus et homo politicus Suecicus

Anscharius vulgo Oscar Alin (natus die 22 Decembris 1846 Falungae, mortuus die 31 Decembris 1900 Holmiae) fuit Suecicus historicus, oeconomicus et politicus.

Vita

Upsaliae inde ab anno 1872 docens anno 1882 professor ordinarius pro historia et Civitatis scientiis creatus est; anno 1881 principissam Victoriam Badeniae litteras Suecicas et historiam Scandinaviae docuit. Anno autem 1893 cathedra iurisprudentia Upsaliensis eum doctorem honoris caussa declaravit.

In parlamento regionali Upsaliensi (ex anno 1884) et in camera prima parlamenti Holmiensis (annis inter 1888 et 1899) cito vir egregius fiebat. Inde ab anno 1890 fuit membrum commissionis constitutionalis et ab anno 1895 commissionis cuiusdam secretae eadem in re. Tunc enim solvenda fuit quaestio urgens de constitutione mutanda in unione sat artificiosa inter Sueciam et Norvegiam (1814-1905). Dux fuit factionis vectigalia protectoria postulantis, i.e. alae dexterae nationem Suecicam foventis.

Alin scriptor

Et quoad scientias Alin res miras confecit. Praeter varias symbolas editas apud »Historisk Tidskrift« opera historia haec sunt vulgata: »Bidrag till svenska rådets historia under medeltiden« (praemiatum; Upsaliae 1872); »Om svenska rådets sammansättning under medeltiden« (Upsaliae 1877); »Sveriges historia från äldsta tid till våra dagar«, tomus III (pro epocha inter 1520–1611; Holmiae 1877–1878); »Öfversikt at 30 åriga krigets historia« (Holmiae 1878); »Minnen ur Sveriges nyare historia«, tomus XII (pro epocha inter 1828–44; Upsaliae 1881/Holmiae 1893); »Svenska riksdagsakter 1521–1544« (cum E. Hildebrand; Holmiae 1887); »Carl Johan och Sveriges yttre politik 1810–1815« (tomus I, Holmiae 1899); »Tronföljarevalet 1810« (Holmiae 1899); »Förhandlingarne om allianstraktaten mellan Sverige och Ryssland 1812« (Upsaliae 1900); »Svenska statsrådets protokoll i frågan om förbundet med Ryssland 1812« (Upsaliae 1900); »Sveriges och Norges traktater med främmande makter« tomus III (pro epocha inter 1868–77, Holmiae 1900).

Inter opera ad Civitatis scientias pertinentia - praeter opus magnum »Den svensk-norska unionen« (Holmiae 1889–91) - mentionis digniora sint: »Sveriges grundlagar etc.« (Holmiae 1891); »Zur auswärtigen Ministerfrage in Schweden-Norwegen« (autore anonymo, Lipsiae 1895; postea et in sermonibus Francogallico, Anglico et Suecico); »Unionskomiténs resultat« (Holmiae 1898); »Fjerde artikeln af fredstraktaten i Kiel 1814« (Holmiae 1899). Notiones eius politicae de unione cum Norvegia ibi a multis minus aestimatae sunt, cum aliis in terris diligebantur ut et a peritis Suecicis recentioribus Kjellén et Varenius.

E lingua Theodisca in Suecicum interpretatus est tomum primum operis »Gustav Adolf« Gustavi Droysen et opus »Wallenstein« Leopoldi de Ranke.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Anscharium Alin spectant.

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!