Anastasia Zachar'ina-Jur'eva
Nativitas:
1530;
Obitus:
7 Augusti 1560;
KolomenskoyePatria:
Regnum Russicum
Familia
Genitores:
Roman Yurievich Zakharyin;
Ulyana ZakharyinaConiunx:
Ioannes IVProles:
Demetrius Ioannis filius, Ioannes Ioannis filius, Theodorus I, Anna Ioannis filiaFamilia:
Domus Romanov ante 1613
Memoria
Sepultura: monasterium Ascensionis
Anastasia Romani filia Zachar'ina-Jur'eva (Russice Анастасия Романовна Захарьина-Юрьева), anno 1530 vel 1532 nata et die 28 Iulii[1] anno 1560 mortua, fuit uxor prima Ioannis Severi et Theodori I mater. Gentis, quae postea domus Romanov (scilicet domus Romani filiorum, a nomine patris Anastasiae) nominabatur, Anastasia erit.
Vita
Patre iuveni anno 1543 mortuo Anastasia, duabus filiabus iunior, cum matre vixit Ioannes rex anno 1547 factus 16 annos natus Anstasiam e multis pulchritudinis causa elegit. Regi virtutem et consilia bona suadebat, ut multi assentiantur; Anastasia mortua Ioannes ferocior et saevior quoque anno fiebar. Dicebatur mori veneno infecta, quod et investigatio reliquiarum Anastasiae anno 2000 facta probat; nam argenti vivi multo plus, quam expectari posset, invenitur.
Sex liberos habuit, quorum plures mox mortui sunt. Ioannes Ioannis filius (1554—1581) et Theodorus I rex filii Anastasiae erant. Philaretus patriarcha Moscuensis, pater Michaelis regis, Anastasiae nepos fuit (fratris eius Nicetae filius).
Notae
Nexus externi
|
Lexica biographica: •
|