Aloysius Hitler

Aloysius Hitler.
Wikidata Aloysius Hitler
Res apud Vicidata repertae:
Aloysius Hitler: imago
Aloysius Hitler: imago
Nativitas: 7 Iunii 1837; Strones
Obitus: 3 Ianuarii 1903; Lentia, Leonding
Patria: Imperium Austro-Hungaricum, Imperium Austriacum
Nomen nativum: Aloys Schicklgruber

Familia

Genitores: Johann Nepomuk Hiedler; Maria Schicklgruber
Coniunx: Clara Hitler, Franziska Matzelsberger, Anna Glasl-Hörer
Proles: Adolphus Hitler, Paula Hitler, Angela Hitler, Alois Hitler, Jr., Gustav Hitler, Ida Hitler, Otto Hitler, Edmund Hitler

Memoria

Sepultura: Leonding

Aloysius Hitler (natus Alois Schicklgruber die 7 Iunii 1837 in Döllersheim in Austria Inferiore; mortuus die 3 Ianuarii 1903 in Leonding apud Lentiam), Annae Mariae Schicklgruber filius incerto patre ortus, fuit portitor (Zollbeamter) et Adolphi Hitler pater. Fama est Aloysium cingulo pugnisque inhumanissime Adolphum filium verberare et severa disciplina educare solitum esse.

Aloysii pater putatur Iohannes Nepomuk Hiedler fuisse, qui Weitrae vivebat. Post mortem eius frater Iohannes Georgius Hiedler Aloysium alebat. Post secundum bellum mundanum et paulo ante damnationem ad furcam nazista Ioannes Frank, inter bellum Poloniae gubernator, scripsit vere Aloysii patrem quemdam mercatorem Iudaeum, Frankenberger, fuisse, quia Anna Maria Schicklgruber Gratiae apud hanc familiam Iudaicam operam dederat; hanc autem fabulam historici esse falsam putant.

Anno 1876 Aloysius, Iohannis Nepomuk Hiedler iussu, nomen suum mutavit, ut partem hereditatis fratrum Hiedler acciperet. Tres testes — Iosephus Romeder, Iohannes Breiteneder, Engelbert Paukh — declaraverunt Iohannem Georgium Hiedler, vigesimum iam annum mortuum, eis dixisse Aloysii pater fuisse.

Nota


Bibliographia

  • Kubizek, August: Adolf Hitler mein Jugendfreund. Gratiae et Stuttgarti: Leopold Stocker Verlag, 1953. ISBN 3-7020-0971-X.
  • Vermeeren, Marc: De jeugd van Adolf Hitler 1889-1907 en zijn familie en voorouders. Soesterberg, Uitgeverij Aspekt, 2007. ISBN = 90-5911-606-2.
  • Zdral, Wolfgang: Die Hitlers (Die unbekannte Familie des Führers). Francofurti ad Moenum: Campus Verlag, 2005. ISBN 978-3-593-37457-4.

Pellicula

  • Halmburger, Oliver, Staehler, Thomas: Familie Hitler. Im Schatten des Diktators. Pellicula a Timothy Ryback et Florian Beierl. Curata Monaci: Oliver Halmburger Loopfilm GmbH et Mogontiaci: ZDF-History 2005.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Aloysium Hitler spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!