Verus specierum Allii numerus est ignotus, et aestimationes late inter se variantur. Species multas plantas "industriales" et hortivegetabilia sicut caepae (A. cepa), A. oschaninii,A. ampeloprasum, et A. ascalonicum) et herbas sicut A. sativum et A. schoenoprasum comprehendunt. Plantae sunt perennes et bulbosae, quae composita chemica (plerumque cysteinum sulfoxidum) generant, quae ei proprium odorem et gustatum praebent, et multae adhibentur plantae cibariae, quamquam non omnibus familiae exemplis est idem sapor. Bulbus et folia ferme sunt edules. Gustatus potest fortior vel exilior esse, et specie variatur.
Plantae altitudine variantur inter 5 cm et 150 cm. Floresumbellam summo cauli aphyllo faciunt. Bulbimagnitudine inter species variantur, diametro a circa 2–3 mm ad 8–10 cm. Nonnullae species (exempli gratia, A. fistulosum) crassiusculas foliorum bases pro bulbis veris habent. Nonnullae species ornamenti causa (e.g. A. christophii) coluntur.
Taxinomia
TaxinomiaAlliorum infirme comprehenditur, descriptionibus falsis late acceptis. Genus est permagnum, in sectiones (subgenera) usitate divisum, quarum una e maximarum est Rhizirideum.[1] Exampla sunt A. albidum, A. carolinianum, et A. hookeri. Sunt circa 150–170 species hac in sectione.[2] Quamquam investigatio molecularis duas indicat magnas adgregationes intra genus esse, eruditi usitate eas habuerunt subgenera, quae Nectaroscordum et Amerallium in alio grege comprehendunt, et Caloscordum,Milula, et Rhizorideum in alio. Subgenus Bromatorrhiza non iam taxon sui generis accipitur.
[3] Alia subgenera sunt Melanocrommyum[4] et Allium.[5]