91 a.C.n.

Annus 91 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (101 a.C.n.) · 100 a.C.n. · 99 a.C.n. · 98 a.C.n. · 97 a.C.n. · 96 a.C.n. · 95 a.C.n. · 94 a.C.n. · 93 a.C.n. · 92 a.C.n. · 91 a.C.n. · (90 a.C.n.)


Eventa

  • Romae tribunus plebis Livius Drusus a sicario quodam domi necatus est. Qui in tribunatu leges agrariam, frumentariam iudiciariamque pertulerat qua iudicia a Gaio Graccho eis adempta senatoribus reddiderat dum trecentos equites lectos numero senatorum addit : etenim nobilium partibus favebat atque ordinis equestris animos senatoribus reconciliare conabatur. Quod ut efficeret plebem quoque largitionibus permulcere instituerat ne inceptis suis obstaret. Praeterea morte prohibitus est ne legem de sociis quoque promulgaret quae civitatem Romanam liberis hominibus Italiae daret. Qua spe destituti eodem anno Italici socii adversus Romanos arma ceperunt, quod initium fuit cruentissimi Belli Socialis alias Belli Marsici quoque dicti. In fine tamen omnibus invisus fieri coeperat : mortuo Licinio Crasso censore qui Livium tuebatur consul Marcius Philippus religiosis causis praetentis omnes leges a Druso latas sustulit.
  • Iaponia Isonokami Templum constitutum est.

Nati

Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!