203 a.C.n.

Annus 203 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 4 a.C.n. · saeculum 3 a.C.n. · saeculum 2 a.C.n.
Anni: (211 a.C.n.) · 210 a.C.n. · 209 a.C.n. · 208 a.C.n. · 207 a.C.n. · 206 a.C.n. · 205 a.C.n. · 204 a.C.n. · 203 a.C.n. · 202 a.C.n. · 201 a.C.n. · (200 a.C.n.)


Eventa

  • Ineunte vere Scipio, cum ipse Uticam obsideret et hostes (qui numero praevalebant) non longe ab eo loco castra posuissent, Syphacem et Hasdrubalem Gisconis dolo adhibito superavit. Quia enim in aperto loco proelium committere reformidabat, de condicionibus pacis disceptare simulans, misit ad hostes legatos cum peritis militibus sub habitu servorum latentibus, qui aditus castrorum clam inspicerent. Qui cum tentoria e virgultis facta extra vallum imprudenter posita et igni capiendo peropportuna animadvertissent, Scipio ex improviso noctu castra incendio illato adortus est atque magnam partem hostium ignem fugientem et inermem delevit. Nihilominus duces cum paucis equitibus effugere potuerunt.
  • Poeni novum exercitum raptim colligere festinaverunt sed proelio apud Magnos Campos dicto prope flumen Bagradam commisso, Scipio et socius Masinissa exercitum Carthaginiensium ab Hasdrubale Gisconis ductum et Numidas regis Syphacis vicerunt. Tunc senatores Punici, de salute civitatis anxii, Hannibalem ex Italia in Africam revocaverunt.
  • Philippus V (rex Macedonum) cum rege Antiocho III foedus composuit, quo convenit, ut Ptolemaeo IV rege Aegyptiorum defuncto patrimonio eius potirentur.

Nati

Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui

Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove, vide etiam 5 fere paginas in categoria Categoria:Mortui 203 a.C.n.)

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!